- OCTAPHORUS
- OCTAPHORUSapud Martial. l. 6. Epigr. 84.Octaphoro sanus portatur, Acite, Philipuus,Hunc tu si sanum credis. Avite, furis:Lectica est, ab octo servis gestata; qui fuit potentium tunc temporis fastus, eleganter notatus a Cynico Luciani. Ita enim Idem alibi l. 9. Epigr. 3. v. 11.Octe Syris suffulta datur lectica puellae.Quod lecticae genus latius hexaphoris vocat, l. 6. Epigr. 77. Modo enim hexaphorô, modo octaphorô utebantur delicati, ad modulum opum et luxus: Cum modesti et frugi homines quatuor servos adhiberent. Unde Marcianus Capella Philologiae in caelum eunti tot solum adscripsit, ladorem, umorem, epimeliam et agrypniam, l. 2. Catullus, beatiores octo sibi parâsse homines, ait Epigr. 10. Vide Pignor. de Servis, ut et infra in voce Octophorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.